Quoniam igitur omne iudicium secundum sui naturam quae sibi subiecta sunt comprehendit, est autem deo semper aeternus ac praesentarius status, scientia quoque eius omnem temporis supergressa motionem in suae manet simplicitate praesentiae infinitaque praeteriti ac futuri spatia complectens omnia quasi iam gerantur in sua simplici cognitione considerat. Itaque si praeuidentiam pensare uelis qua cuncta dinoscit, non esse praescientiam quasi futuri sed scientiam numquam deficientis instantiae rectius aestimabis. Unde non praeuidentia sed prouidentia potius dicitur, quod porro a rebus infimis, constituta quasi ab excelso rerum cacumine cuncta prospiciat. Quid igitur postulas ut necessaria fiant quae diuino lumine lustrentur, cum ne homines quidem necessaria faciant esse quae uideant? Num enim quae praesentia cernis aliquam eis necessitatem tuus addit intuitus? — Minime. — Atqui si est diuini humanique praesentis digna collatio, uti uos uestro hoc temporario praesenti quaedam uidetis ita ille omnia suo cernit aeterno. Quare haec diuina praenotio naturam rerum proprietatemque non mutat taliaque apud se praesentia spectat qualia in tempore olim futura prouenient. Nec rerum iudicia confundit unoque suae mentis intuitu tam necessarie quam non necessarie uentura dinoscit, sicuti uos cum pariter ambulare in terra hominem et oriri in caelo solem uidetis, quamquam simul utrumque conspectum tamen discernitis et hoc uoluntarium illud esse necessarium iudicatis. Ita igitur cuncta dispiciens diuinus intuitus qualitatem rerum minime perturbat apud se quidem praesentium ad condicionem uero temporis futurarum. Quo fit, ut hoc non sit opinio sed ueritate potius nixa cognitio, cum exstaturum quid esse conoscit quod idem exsistendi necessitate carere non nesciat.