At cuius criminis arguimur summam quaeres. Senatum dicimur saluum esse uoluisse. Modum desideras? Delatorem, ne documenta deferret quibus senatum maiestatis reum faceret, impedisse criminamur. Quid igitur, o magistra, censes? Infitiabimur crimen, ne tibi pudor simus? At uolui nec umquam uelle desistam. Fatebimur? Sed impediendi delatoris opera cessauit. An optasse illius ordinis salutem nefas uocabo? Ille quidem suis de me decretis uti hoc nefas esset effecerat. Sed sibi semper mentiens imprudentia rerum merita non potest immutare nec mihi Socratico decreto fas esse arbitror uel occuluisse ueritatem uel concessisse mendacium. Uerum id quoquo modo sit, tuo sapientiumque iudicio aestimandum relinquo. Cuius rei seriem atque ueritatem, ne latere posteros queat, stilo etiam memoriaeque mandaui. Nam de compositis falso litteris, quibus libertatem arguor sperasse Romanam, quid attinet dicere? Quarum fraus aperta patuisset si nobis ipsorum confessione delatorum, quod in omnibus negotiis maximas uires habet, uti licuisset. Nam quae sperari reliqua libertas potest? Atque utinam posset ulla! Respondissem Canii uerbo, qui cum a Gaio Caesare Germanici filio conscius contra se factae coniurationis fuisse diceretur: ‘si ego’, inquit, ‘scissem, tu nescisses’. Qua in re non ita sensus nostros maeror hebetauit ut impios scelerata contra uirtutem querar molitos, sed quae sperauerint effecisse uehementer ammiror. Nam deteriora uelle nostri fuerit fortasse defectus, posse contra innocentiam quae sceleratus quisque conceperit inspectante deo monstri simile est. Unde haud iniuria tuorum quidam familiarium quaesiuit: ‘si quidem deus’, inquit, ‘est, unde mala? Bona uero unde, si non est?’ Sed fas fuerit nefarios homines, qui bonorum omnium totiusque senatus sanguinem petunt, nos etiam, quos propugnare bonis senatuique uiderant, perditum ire uoluisse. Sed num idem de patribus quoque merebamur? Meministi, ut opinor, quoniam me dicturum quid facturumue praesens semper ipsa dirigebas, meministi, inquam, Veronae cum rex auidus exitii communis maiestatis crimen in Albinum delatae ad cunctum senatus ordinem transferre moliretur, uniuersi innocentiam senatus quanta mei periculi securitate defenderim. Scis me haec et uera proferre et in nulla umquam mei laude iactasse; minuit enim quodam modo se probantis conscientiae secretum, quotiens ostentando quis factum recipit famae pretium. Sed innocentiam nostram quis exceperit euentus uides; pro uerae uirtutis praemiis falsi sceleris poenas subimus. Eccuius umquam facinoris manifesta confessio ita iudices habuit in seueritate concordes ut non aliquos uel ipse ingenii error humani uel fortunae condicio cunctis mortalibus incerta summitteret? Si inflammare sacras aedes uoluisse, si sacerdotes impio iugulare gladio, si bonis omnibus necem struxisse diceremur, praesentem tamen sententia, confessum tamen conuictumue punisset; nunc quingentis fere passuum milibus procul muti atque indefensi ob studium propensius in senatum morti proscriptionique damnamur. O meritos de simili crimine neminem posse conuinci!