Habes igitur ante oculos propositam fere formam felicitatis humanae: opes, honores, potentiam, gloriam, uoluptates. Quae quidem sola considerans Epicurus consequenter sibi summum bonum uoluptatem esse constituit, quod cetera omnia iucunditatem animo uideantur afferre. Sed ad hominum studia reuertor, quorum animus etsi caligante memoria tamen bonum suum repetit, sed uelut ebrius domum quo tramite reuertatur ignorat. Num enim uidentur errare hi qui nihilo indigere nituntur? Atqui non est aliud quod aeque perficere beatitudinem possit quam copiosus bonorum omnium status nec alieni egens sed sibi ipse sufficiens. Num uero labuntur hi qui quod sit optimum id etiam reuerentiae cultu dignissimum putent? Minime; neque enim uile quiddam contemnendumque est quod adipisci omnium fere mortalium laborat intentio. An in bonis non est numeranda potentia? Quid igitur, num imbecillum ac sine uiribus aestimandum est quod omnibus rebus constat esse praestantius? An claritudo nihili pendenda est? Sed sequestrari nequit quin omne quod excellentissimum sit id etiam uideatur esse clarissimum. Nam non esse anxiam tristemque beatitudinem nec doloribus molestiisque subiectam quid attinet dicere, quando in minimis quoque rebus id appetitur quod habere fruique delectet? Atqui haec sunt quae adipisci homines uolunt eaque de causa diuitias, dignitates, regna, gloriam uoluptatesque desiderant quod per haec sibi sufficientiam, reuerentiam, potentiam, celebritatem, laetitiam credunt esse uenturam. Bonum est igitur quod tam diuersis studiis homines petunt; in quo quanta sit naturae uis facile monstratur, cum licet uariae dissidentesque sententiae tamen in diligendo boni fine consentiunt.