Quid autem tanto fortunae strepitu desideratis? Fugare, credo, indigentiam copia quaeritis. Atqui hoc uobis in contrarium cedit; pluribus quippe amminiculis opus est ad tuendam pretiosae supellectilis uarietatem, uerumque illud est permultis eos indigere qui permulta possideant, contraque minimum qui abundantiam suam naturae necessitate non ambitus superfluitate metiantur. Itane autem nullum est proprium uobis atque insitum bonum ut in externis ac sepositis rebus bona uestra quaeratis? Sic rerum uersa condicio est ut diuinum merito rationis animal non aliter sibi splendere nisi inanimatae supellectilis possessione uideatur? Et alia quidem suis contenta sunt, uos autem deo mente consimiles ab rebus infimis excellentis naturae ornamenta captatis nec intellegitis quantam conditori uestro faciatis iniuriam. Ille genus humanum terrenis omnibus praestare uoluit, uos dignitatem uestram infra infima quaeque detruditis. Nam si omne cuiusque bonum eo cuius est constat esse pretiosius, cum uilissima rerum uestra bona esse iudicatis eisdem uosmet ipsos uestra existimatione summittitis. Quod quidem haud immerito cadit. Humanae quippe naturae ista condicio est ut tum tantum ceteris rebus cum se cognoscit excellat, eadem tamen infra bestias redigatur si se nosse desierit; nam ceteris animantibus sese ignorare naturae est, hominibus uitio uenit. Quam uero late patet uester hic error, qui ornari posse aliquid ornamentis existimatis alienis! At id fieri nequit; nam si quid ex appositis luceat, ipsa quidem quae sunt apposita laudantur, illud uero his tectum atque uelatum in sua nihilo minus foeditate perdurat. Ego uero nego ullum esse bonum quod noceat habenti num id mentior? Minime, inquis. Atqui diuitiae possidentibus persaepe nocuerunt, cum pessimus quisque eoque alieni magis auidus quicquid usquam auri gemmarumque est se solum qui habeat dignissimum putat. Tu igitur, qui nunc contum gladiumque sollicitus pertimescis, si uitae huius callem uacuus uiator intrasses coram latrone cantares. O praeclara opum mortalium beatitudo, quam cum adeptus fueris securus esse desistis!