Читаем Aeneis полностью

PANDITUR interea domus omnipotentis Olympi,conciliumque vocat divom pater atque hominum rexsideream in sedem, terras unde arduus omniscastraque Dardanidum adspectat populosque Latinos.Considunt tectis bipatentibus, incipit ipse:`Caelicolae magni, quianam sententia vobisversa retro tantumque animis certatis iniquis?Abnueram bello Italiam concurrere Teucris.Quae contra vetitum discordia? Quis metus aut hosaut hos arma sequi ferrumque lacessere suasit?Adveniet iustum pugnae, ne arcessite, tempus,cum fera Karthago Romanis arcibus olimexitium magnum atque Alpes immittet apertas:tum certare odiis, tum res rapuisse licebit.Nunc sinite et placitum laeti componite foedus.'Iuppiter haec paucis; at non Venus aurea contrapauca refert:`O pater, O hominum rerumque aeterna potestas!Namque aliud quid sit, quod iam implorare queamus?Cernis ut insultent Rutulli Turnusque [feraturper medios insignis equis tumidusque] secundoMarte ruat? Non clausa tegunt iam moenia Teucros:quin intra portas atque ipsis proelia miscentaggeribus moerorum et inundant sanguine fossas.Aeneas ignarus abest. Numquamne levariobsidione sines? Muris iterum imminet hostisnascentis Troiae [nec non exercitus alter;]atque iterum in Teucros Aetolis surgit ab ArpisTydides. Equidem credo, mea volnera restantet tua progenies mortalia demoror arma.Si sine pace tua atque invito numine TroesItaliam petiere, luant peccata neque illosiuveris auxilio; sin tot responsa secuti,quae superi manesque dabant: cur nunc tua quisquamvertere iussa potest aut cur nova condere fata?Quid repetem exustas Erycino in litore classes,quid tempestatum regem ventosque furentisAeolia excitos aut actam nubibus Irim?Nunc etiam manis, haec intemptata manebatsors rerum, movet et superis immissa repenteAllecto, medias Italum bacchata per urbes.Nil super imperio moveor: speravimus ista,dum fortuna fuit; vincant quos vincere mavis.Si nulla est regio, Teucris quam det tua coniunxdura, per eversae, genitor, fumantia Troiaeexscidia obtestor, liceat dimittere ab armisincolumem Ascanium, liceat superesse nepotem.Aeneas sane ignotis iactetur in undiset, quamcumque viam dederit Fortuna, sequatur:hunc tegere et dirae valeam subducere pugnae.Est Amathus, est celsa mihi Paphus atque CytheraIdaliaeque domus: positis inglorius armisexigat hic aevum. Magna dicione iubetoKarthago premat Ausoniam: nihil urbibus indeobstabit Tyriis. Quid pestem evadere belliiuvit et Argolicos medium fugisse per ignestotque maris vastaeque exhausta pericula terrae,dum Latium Teucri recidivaque Pergama quaerunt?Non satius cineres patriae insedisse supremosatque solum, quo Troia fuit? Xanthum et Simoentaredde, oro, miseris iterumque revolvere casusda, pater, Iliacos Teucris.' Tum regia Iunoacta furore gravi: `Quid me alta silentia cogisrumpere et obductum verbis volgare dolorem?Aenean hominum quisquam divomque subegitbella sequi aut hostem regi se inferre Latino?Italiam petiit fatis auctoribus, esto,Cassandrae inpulsus furiis: num linquere castrahortati sumus aut vitam committere ventis?Num puero summam belli, num credere murosTyrrhenamque fidem, aut gentis agitare quietas?Quis deus in fraudem, quae dura potentia nostraegit? Ubi hic Iuno demissave nubibus Iris?Indignum est Italos Troiam circumdare flammisnascentem et patria Turnum consistere terra,cui Pilumnus avus, cui diva Venilia mater:quid face Troianos atra vim ferre Latinis,arva aliena iugo premere atque avertere praedas?Quid soceros legere et gremiis abducere pactas,pacem orare manu, praefigere puppibus arma?Tu potes Aenean manibus subducere Graiumproque viro nebulam et ventos obtendere inanis,tu potes in totidem classem convertere nymphas:nos aliquid Rutulos contra iuvisse nefandum est?Aeneas ignarus abest: ignarus et absit.Est Paphus Idaliumque tibi, sunt alta Cythera:quid gravidam bellis urbem et corda aspera temptas?Nosne tibi fluxas Phrygiae res vertere fundoconamur, nos, an miseros qui Troas Achivisobiecit? Quae causa fuit, consurgere in armaEuropamque Asiamque et foedera solvere furto?Me duce Dardanius Spartam expugnavit adulter,aut ego tela dedi fovive cupidine bella?Tum decuit metuisse tuis: nunc sera querelishaud iustis adsurgis et inrita iurgia iactas.'Talibus orabat Iuno, cunctique fremebantcaelicolae adsensu vario, ceu flamina primacum deprensa fremunt silvis et caeca volutantmurmura, venturos nautis prodentia ventos.Tum pater omnipotens, rerum cui prima potestas,infit; eo dicente deum domus alta silescitet tremefacta solo tellus, silet arduus aether,tum Zephyri posuere, premit placida aequora pontus:`Accipite ergo animis atque haec mea figite dicta.Quandoquidem Ausonios coniungi foedere Teucrishaud licitum, nec vestra capit discordia finem:quae cuique est fortuna hodie, quam quisque secat spem,Tros Rutulusne fuat nullo discrimine habebo.Seu fatis Italum castra obsidione tenentursive errore malo Troiae monitisque sinistris.Nec Rutulos solvo: sua cuique exorsa laboremfortunamque ferent. Rex Iuppiter omnibus idem.Fata viam invenient.' Stygii per flumina fratris,per pice torrentis atraque voragine ripasadnuit et totum nutu tremefecit Olympum.Hic finis fandi. Solio tum Iuppiter aureosurgit, caelicolae medium quem ad limina ducunt.Interea Rutuli portis circum omnibus instantsternere caede viros et moenia cingere flammis.At legio Aeneadum vallis obsessa tenetur,nec spes ulla fugae. Miseri stant turribus altisnequiquam et rara muros cinxere coronaAsius Imbrasides Hicetaoniusque ThymoetesAssaracique duo et senior cum Castore Thymbris,prima acies; hos germani Sarpedonis amboet Clarus et Thaemon Lycia comitantur ab alta.Fert ingens toto conixus corpore saxum,haud partem exiguam montis, Lyrnesius Acmon,nec Clytio genitore minor nec fratre Menestheo.Hi iaculis, illi certant defendere saxismolirique ignem nervoque aptare sagittas.Ipse inter medios, Veneris iustissima cura,Dardanius caput ecce puer detectus honestum,qualis gemma micat, fulvum quae dividit aurum,aut collo decus aut capiti; vel quale per arteminclusum buxo aut Oricia terebintholucet ebur; fusos cervix cui lactea crinisaccipit et molli subnectens circulus auro.Te quoque magnanimae viderunt, Ismare, gentesvolnera dirigere et calamos armare veneno,Maeonia generose domo, ubi pinguia cultaexercentque viri Pactolusque inrigat auro.Adfuit et Mnestheus, quem pulsi pristina Turniaggere moerorum sublimem gloria tollit,et Capys: hinc nomen Campanae ducitur urbi.Illi inter sese duri certamina bellicontulerant: media Aeneas freta nocte secabat.Namque ut ab Euandro castris ingressus Etruscisregem adit et regi memorat nomenque genusque,quidve petat quidve ipse ferat, Mezentius armaquae sibi conciliet, violentaque pectora Turniedocet, humanis quae sit fiducia rebusadmonet immiscetque preces: haud fit mora, Tarchoniungit opes foedusque ferit; tum libera faticlassem conscendit iussis gens Lydia divom,externo commissa duci. Aeneia puppisprima tenet, rostro Phrygios subiuncta leones,imminet Ida super, profugis gratissima Teucris.Hic magnus sedet Aeneas secumque volutateventus belli varios, Pallasque sinistroadfixus lateri iam quaerit sidera, opacaenoctis iter, iam quae passus terraque marique.Pandite nunc Helicona, deae, cantusque movete,quae manus interea Tuscis comitetur ab orisAenean armetque rates pelagoque vehatur.Massicus aerata princeps secat aequora tigri:sub quo mille manus iuvenum, qui moenia Clusiquique urbem liquere Cosas, quis tela sagittaegorytique leves umeris et letifer arcus.Una torvus Abas: huic totum insignibus armisagmen et aurato fulgebat Apolline puppis.Sescentos illi dederat Populonia materexpertos belli iuvenes, ast Ilva trecentosinsula inexhaustis Chalybum generosa metallis.Tertius ille hominum divomque interpres Asilas,cui pecudum fibrae, caeli cui sidera parentet linguae volucrum et praesagi fulminis ignes,mille rapit densos acie atque horrentibus hastis.Hos parere iubent Alpheae ab origine Pisae,urbs Etrusca solo. Sequitur pulcherrimus Astur,Astur equo fidens et versicoloribus armis.Tercentum adiciunt (mens omnibus una sequendi)qui Caerete domo, qui sunt Minionis in arvis,et Pyrgi veteres intempestaeque Graviscae.Non ego te, Ligurum ductor fortissime bello,transierim, Cinyre, et paucis comitate Cupavo,cuius olorinae surgunt de vertice pennae,crimen, Amor, vestrum formaeque insigne paternae.Namque ferunt luctu Cycnum Phaethontis amati,populeas inter frondes umbramque sororumdum canit et maestum Musa solatur amorem,canentem molli pluma duxisse senectam,linquentem terras et sidera voce sequentem.Filius, aequalis comitatus classe catervas,ingentem remis Centaurum promovet: illeinstat aquae saxumque undis immane minaturarduus et longa sulcat maria alta carina.Ille etiam patriis agmen ciet Ocnus ab oris,fatidicae Mantus et Tusci filius amnis,qui muros matrisque dedit tibi, Mantua, nomen,Mantua, dives avis; sed non genus omnibus unum:gens illi triplex, populi sub gente quaterni,ipsa caput populis, Tusco de sanguine vires.Hinc quoque quingentos in se Mezentius armat,quos patre Benaco velatus harundine glaucaMincius infesta ducebat in aequora pinu.It gravis Aulestes centenaque arbore fluctumverberat adsurgens, spumant vada marmore verso.Hunc vehit immanis Triton et caerula conchaexterrens freta, cui laterum tenus hispida nantifrons hominem praefert, in pristim desinit alvus:spumea semifero sub pectore murmurat unda.Tot lecti proceres ter denis navibus ibantsubsidio Troiae et campos salis aera secabant.Iamque dies caelo concesserat almaque currunoctivago Phoebe medium pulsabat Olympum:Aeneas (neque enim membris dat cura quietem)ipse sedens clavumque regit velisque ministrat.Atque illi medio in spatio chorus ecce suarumoccurrit comitum: nymphae, quas alma Cybebenumen habere maris nymphasque e navibus esseiusserat, innabant pariter fluctusque secabant,quot prius aeratae steterant ad litora prorae.Agnoscunt longe regem lustrantque choreis,quarum quae fandi doctissima Cymodoceapone sequens dextra puppim tenet ipsaque dorsoeminet ac laeva tacitis subremigat undis,tum sic ignarum adloquitur: `Vigilasne, deum gens,Aenea? Vigila et velis immitte rudentis.Nos sumus, Idaeae sacro de vertice pinus,nunc pelagi nymphae, classis tua Perfidus ut nospraecipitis ferro Rutulus flammaque premebat,rupimus invitae tua vincula teque per aequorquaerimus. Hanc Genetrix faciem miserata refecitet dedit esse deas aevumque agitare sub undis.At puer Ascanius muro fossisque teneturtela inter media atque horrentis Marte Latinos.Iam loca iussa tenent forti permixtus EtruscoArcas eques: medias illis opponere turmas,ne castris iungant, certast sententia Turno.Surge age et Aurora socios veniente vocariprimus in arma iube et clipeum cape, quem dedit ipseinvictum Ignipotens atque oras ambiit auro.Crastina lux, mea si non inrita dicta putaris,ingentis Rutulae spectabit caedis acervos.'Dixerat, et dextra discedens impulit altamhaud ignara modi puppim: fugit illa per undasocior et iaculo et ventos aequante sagitta.Inde aliae celerant cursus. Stupet inscius ipseTros Anchisiades; animos tamen omine tollit.Tum breviter super adspectans convexa precatur:`Alma parens Idaea deum, cui Dindyma corditurrigeraeque urbis biiugique ad frena leones,tu mihi nunc pugnae princeps, tu rite propinquesaugurium Phrygibusque adsis pede, diva, secundo.'Tantum effatus. Et interea revoluta rubebatmatura iam luce dies noctemque fugarat:principio sociis edicit, signa sequanturatque animos aptent armis pugnaeque parent se.Iamque in conspectu Teucros habet et sua castra,stans celsa in puppi; clipeum cum deinde sinistraextulit ardentem. Clamorem ad sidera tolluntDardanidae e muris, spes addita suscitat iras,tela manu iaciunt: quales sub nubibus atrisStrymoniae dant signa grues atque aethera tranantcum sonitu fugiuntque notos clamore secundo.At Rutulo regi ducibusque ea mira videriAusoniis, donec versas ad litora puppesrespiciunt totumque adlabi classibus aequor.Ardet apex capiti cristisque a vertice flammafunditur et vastos umbo vomit aureus ignes:non secus ac liquida siquando nocte cometaesanguinei lugubre rubent aut Sirius ardor,ille sitim morbosque ferens mortalibus aegris,nascitur et laevo contristat lumine caelum.Haud tamen audaci Turno fiducia cessitlitora praecipere et venientis pellere terra.[ultro animos tollit dictis atque increpat ultro]`Quod votis optastis, adest, perfringere dextra;in manibus Mars ipse viris. Nunc coniugis estoquisque suae tectique memor, nunc magna refertofacta, patrum laudes. Ultro occurramus ad undam,dum trepidi egressisque labant vestigia prima.Audentis Fortuna iuvat,'haec ait et secum versat, quos ducere contravel quibus obsessos possit concredere muros.Interea Aeneas socios de puppibus altispontibus exponit. Multi servare recursuslanguentis pelagi et brevibus se credere saltu,per remos alii. Speculatus litora Tarchon,qua vada non sperat nec fracta remurmurat unda,sed mare inoffensum crescenti adlabitur aestu,advertit subito proram sociosque precatur:`Nunc, o lecta manus, validis incumbite remis;tollite, ferte rates; inimicam findite rostrishanc terram, sulcumque sibi premat ipsa carina.Frangere nec tali puppim statione recusoarrepta tellure semel.' Quae talia postquameffatus Tarchon, socii consurgere tonsisspumantisque rates arvis inferre Latinis,donec rostra tenent siccum et sedere carinaeomnes innocuae, sed non puppis tua, Tarchon.Namque inflicta vadis dorso dum pendet iniquo,anceps sustentata diu fluctusque fatigat,solvitur atque viros mediis exponit in undisfragmina remorum quos et fluitantia transtraimpediunt, retrahitque pedem simul unda relabens.Nec Turnum segnis retinet mora, sed rapit acertotam aciem in Teucros et contra in litore sistit.Signa canunt. Primus turmas invasit agrestisAeneas, omen pugnae, stravitque Latinosocciso Therone, virum qui maximus ultroAenean petit: huic gladio perque aerea suta,per tunicam squalentem auro latus haurit apertum.Inde Lichan ferit, exsectum iam matre peremptaet tibi, Phoebe, sacrum: casus evadere ferriquo licuit parvo? Nec longe Cissea durumimmanemque Gyan, sternentis agmina clava,deiecit Leto: nihil illos Herculis armanec validae iuvere manus genitorque Melampus,Alcidae comes usque gravis dum terra laborespraebuit. Ecce Pharo, voces dum iactat inertis,intorquens iaculum clamanti sistit in ore.Tu quoque, flaventem prima lanugine malasdum sequeris Clytium infelix, nova gaudia, Cydon,Dardania stratus dextra, securus amorum,qui iuvenum tibi semper erant, miserande iaceres,ni fratrum stipata cohors foret obvia, Phorciprogenies, septem numero, septenaque telaconiciunt; partim galea clipeoque resultantinrita, deflexit partim stringentia corpusalma Venus. Fidum Aeneas adfatur Achaten:`Suggere tela mihi: non ullum dextera frustratorserit in Rutulos, steterunt quae in corpore GraiumIliacis campis.' Tum magnam corripit hastamet iacit: illa volans clipei transverberat aeraMaeonis et thoraca simul cum pectore rumpit.Huic frater subit Alcanor fratremque ruentemsustentat dextra: traiecto missa lacertoprotinus hasta fugit servatque cruenta tenorem,dexteraque ex umero nervis moribunda pependit.Tum Numitor iaculo fratris de corpore raptoAenean petiit; sed non et figere contraest licitum, magnique femur perstrinxit Achatae.Hic Curibus fidens primaevo corpore Claususadvenit et rigida Dryopem ferit eminus hastasub mentum graviter pressa pariterque loquentisvocem animamque rapit traiecto gutture; at illefronte ferit terram et crassum vomit ore cruorem.Tres quoque Threicios Boreae de gente supremaet tris, quos Idas pater et patria Ismara mittit,per varios sternit casus. Accurrit HalaesusAuruncaeque manus, subit et Neptunia proles,insignis Messapus equis. Expellere tenduntnunc hi, nunc illi; certatur limine in ipsoAusoniae. Magno discordes aethere ventiproelia ceu tollunt animis et viribus aequis;non ipsi inter se, non nubila, non mare cedit;anceps pugna diu, stant obnixa omnia contra:haud aliter Troianae acies aciesque Latinaeconcurrunt; haeret pede pes densusque viro vir.At parte ex alia, qua saxa rotantia lateimpulerat torrens arbustaque diruta ripis,Arcadas insuetos acies inferre pedestrisut vidit Pallas Latio dare terga sequaci(aspera quis natura loci dimittere quandosuasit equos), unum quod rebus restat egenis,nunc prece, nunc dictis virtutem accendit amaris:`Quo fugitis, socii? Per vos et fortia facta,per ducis Evandri nomen devictaque bellaOpemque meam, patriae quae nunc subit aemula laudi,fidite ne pedibus. Ferro rumpenda per hostisest via. Qua globus ille virum densissimus urget,hac vos et Pallanta ducem patria alta reposcit.Numina nulla premunt, mortali urgemur ab hostemortales, totidem nobis animaeque manusque.Ecce, maris magna claudit nos obice pontus,deest iam terra fugae: pelagus Troiamne petemus?'Haec ait et medius densos prorumpit in hostis.Obvius huic primum, fatis adductus iniquis,fit Lagus. Hunc, magno vellit dum pondere saxum,intorto figit telo, discrimina costisper medium qua spina dabat, hastamque receptatossibus haerentem. Quem non super occupat Hisbo,ille quidem hoc sperans: nam Pallas ante ruentem,dum furit, incautum crudeli morte sodalisexcipit atque ensem tumido in pulmone recondit.Hinc Sthenium petit et Rhoeti de gente vetustaAnchemolum, thalamos ausum incestare novercae.Vos etiam, gemini, Rutulis cecidistis in agris,Daucia, Laride Thymberque, simillima proles,indiscreta suis gratusque parentibus error;at nunc dura dedit vobis discrimina Pallas:nam tibi, Thymbre, caput Evandrius abstulit ensis;te decisa suum, Laride, dextera quaeritsemianimesque micant digiti ferrumque retractant.Arcadas accensos monitu et praeclara tuentisfacta viri mixtus dolor et pudor armat in hostis.Tum Pallas biiugis fugientem Rhoetea praetertraicit. Hoc spatium tantumque morae fuit Ilo;Ilo namque procul validam direxerat hastam,quam medius Rhoeteus intercipit, optime Teuthra,te fugiens fratremque Tyren, curruque volutuscaedit semianimis Rutulorum calcibus arva.Ac velut optato ventis aestate coortisdispersa immittit silvis incendia pastor,correptis subito mediis extenditur unahorrida per latos acies Volcania campos;ille sedens victor flammas despectat ovantis:non aliter socium virtus coit omnis in unumteque iuvat, Palla. Sed bellis acer Halaesustendit in adversos seque in sua conligit arma.Hic mactat Ladona Pheretaque Demodocumque,Strymonio dextram fulgenti deripit enseelatam in iugulum, saxo ferit ora Thoantisossaque dispersit cerebro permixta cruento.Fata canens silvis genitor celarat Halaesum:ut senior leto canentia lumina solvit,iniecere manum Parcae telisque sacraruntEvandri. Quem sic Pallas petit ante precatus:`Da nunc, Thybri pater, ferro, quod missile libro,fortunam atque viam duri per pectus Halaesi.Haec arma exuviasque viri tua quercus habebit.'Audiit illa deus: dum texit Imaona Halaesus,Arcadio infelix telo dat pectus inermum.At non caede viri tanta perterrita Lausus,pars ingens belli, sinit agmina: primus Abantemoppositum interimit, pugnae nodumque moramque.Sternitur Arcadiae proles, sternuntur Etrusciet vos, O Grais imperdita corpora, Teucri.Agmina concurrunt ducibusque et viribus aequis.Extremi addensent acies nec turba moveritela manusque sinit. Hinc Pallas instat et urget,hinc contra Lausus, nec multum discrepat aetas:egregii forma, sed quis Fortuna negaratin patriam reditus. Ipsos concurrere passushaud tamen inter se magni regnator Olympi:mox illos sua fata manent maiore sub hoste.Interea soror alma monet succedere LausoTurnum, qui volucri curru medium secat agmen.Ut vidit socios: `Tempus desistere pugnae;solus ego in Pallanta feror, soli mihi Pallasdebetur; cuperem ipse parens spectator adesset.'Haec ait, et socii cesserunt aequore iusso.At Rutulum abscessu iuvenis tum iussa superbamiratus stupet in Turno corpusque per ingenslumina volvit obitque truci procul omnia visustalibus et dictis it contra dicta tyranni:`Aut spoliis ego iam raptis laudabor opimisaut leto insigni: sorti pater aequus utrique est.Tolle minas.' Fatus medium procedit in aequor.Frigidus Arcadibus coit in praecordia sanguis.Desiluit Turnus biiugis, pedes apparat irecomminus; utque leo, specula cum vidit ab altastare procul campis meditantem in proelia taurum,advolat: haud alia est Turni venientis imago.Hunc ubi contiguum missae fore credidit hastae,ire prior Pallas, siqua fors adiuvet ausumviribus imparibus, magnumque ita ad aethera fatur:`Per patris hospitium et mensas, quas advena adisti,te precor, Alcide, coeptis ingentibus adsis.Cernat semineci sibi me rapere arma cruentavictoremque ferant morientia lumina Turni.'Audiit Alcides iuvenem magnumque sub imocorde premit gemitum lacrimasque effundit inanis.Tum Genitor natum dictis adfatur amicis:`Stat sua cuique dies, breve et inreparabile tempusomnibus est vitae: sed famam extendere factis,hoc virtutis opus. Troiae sub moenibus altistot nati cecidere deum; quin occidit unaSarpedon, mea progenies. Etiam sua Turnumfata vocant, metasque dati pervenit ad aevi.'Sic ait atque oculos Rutulorum reicit arvis.At Pallas magnis emittit viribus hastamvaginaque cava fulgentem deripit ensem.Illa volans umeri surgunt qua tegmina summaincidit atque viam clipei molita per orastandem etiam magno strinxit de corpore Turni.Hic Turnus ferro praefixum robur acutoin Pallanta diu librans iacit atque ita fatur:`Adspice, num mage sit nostrum penetrabile telum.'Dixerat; at clipeum, tot ferri terga, tot aeris,quem pellis totiens obeat circumdata tauri,vibranti cuspis medium transverberat ictuloricaeque moras et pectus perforat ingens.Ille rapit calidum frustra de volnere telum:una eademque via sanguis animusque sequuntur.Corruit in volnus, sonitum super arma dedereet terram hostilem moriens petit ore cruento.Quem Turnus super adsistens,`Arcades, haec,' inquit, `memores mea dicta referteEuandro; qualem meruit, Pallanta remitto.Quisquis honos tumuli, quidquid solamen humandi est,largior. Haud illi stabunt Aeneia parvohospitia.' Et laevo pressit pede talia fatusexanimem, rapiens immania pondera balteiimpressumque nefas, una sub nocte iugalicaesa manus iuvenum foede thalamique cruenti,quae Clonus Eurytides multo caelaverat auro;quo nunc Turnus ovat spolio gaudetque potitus.Nescia mens hominum fati sortisque futuraeet servare modum, rebus sublata secundis!Turno tempus erit, magno cum optaverit emptumintactum Pallanta et cum spolia ista diemqueoderit. At socii multo gemitu lacrimisqueimpositum scuto referunt Pallanta frequentes.O dolor atque decus magnum rediture parentihaec te prima dies bello dedit, haec eadem aufert,cum tamen ingentis Rutulorum linquis acervos.Nec iam fama mali tanti, sed certior auctoradvolat Aeneae, tenui discrimine letiesse suos, versis tempus succurrere Teucris.Proxima quaeque metit gladio latumque per agmenardens limitem agit ferro, te, Turne, superbumcaede nova quaerens. Pallas, Euander, in ipsisomnia sunt oculis, mensae, quas advena primastunc adiit, dextraeque datae. Sulmone creatosquattuor hic iuvenes, totidem, quos educat Ufens,viventis rapit, inferias quos immolet umbriscaptivoque rogi perfundat sanguine flammas.Inde Mago procul infensam contenderat hastam.Ille astu subit ac tremibunda supervolat hasta,et genua amplectens effatur talia supplex:`Per patrios manis et spes surgentis Iulite precor, hanc animam serves natoque patrique.Est domus alta, iacent penitus defossa talentacaelati argenti, sunt auri pondera factiinfectique mihi. Non hic victoria Teucrumvertitur aut anima una dabit discrimina tanta.'Dixerat. Aeneas contra cui talia reddit:`Argenti atque auri memoras quae multa talenta,natis parce tuis. Belli commercia Turnussustulit ista prior iam tum Pallante perempto.Hoc patris Anchisae manes, hoc sentit Iulus.'Sic fatus galeam laeva tenet atque reflexacervice orantis capulo tenus applicat ensem.Nec procul Haemonides, Phoebi Triviaeque sacerdos,infula cui sacra redimibat tempora vitta,totus conlucens veste atque insignibus armis.Quem congressus agit campo lapsumque superstansimmolat ingentique umbra tegit; arma Serestuslecta refert umeris, tibi, rex Gradive, tropaeum.Instaurant acies Volcani stirpe creatusCaeculus et veniens Marsorum montibus Umbro:Dardanides contra furit. Anxuris ense sinistramet totum clipei ferro deiecerat orbem;dixerat ille aliquid magnum vimque adfore verbocrediderat caeloque animum fortasse ferebatcanitiemque sibi et longos promiserat annos:Tarquitus exultans contra fulgentibus armis,silvicolae Fauno Dryope quem nympha crearat,obvius ardenti sese obtulit. Ille reductaloricam clipeique ingens onus impedit hasta;tum caput orantis nequiquam et multa parantisdicere deturbat terrae truncumque tepentemprovolvens super haec inimico pectore fatur:`Istic nunc, metuende, iace. Non te optima matercondet humi patrioque onerabit membra sepulchro:alitibus linquere feris aut gurgite mersumunda feret piscesque impasti volnera lambent.'Protinus Antaeum et Lucam, prima agmina Turni,persequitur fortemque Numam fulvumque Camertem,magnanimo Volcente satum, ditissimus agriqui fuit Ausonidum et tacitis regnavit Amyclis.Aegaeon qualis, centum cui bracchia dicuntcentenasque manus, quinquaginta oribus ignempectoribusque arsisse, Iovis cum fulmina contratot paribus streperet clipeis, tot stringeret enses:sic toto Aeneas desaevit in aequore victor,ut semel intepuit mucro. Quin ecce Niphaeiquadriiugis in equos adversaque pectora tendit.Atque illi longe gradientem et dira frementemut videre, metu versi retroque ruenteseffunduntque ducem rapiuntque ad litora currus.Interea biiugis infert se Lucagus albisin medios fraterque Liger; sed frater habenisflectit equos, strictum rotat acer Lucagus ensem.Haud tulit Aeneas tanto fervore furentis:inruit adversaque ingens apparuit hasta.Cui Liger:`Non Diomedis equos nec currum cernis Achillisaut Phrygiae campos: nunc belli finis et aevihis dabitur terris.' Vesano talia latedicta volant Ligeri. Sed non et Troius herosdicta parat contra: iaculum nam torquet in hostem.Lucagus ut pronus pendens in verbera teloadmonuit biiugos, proiecto dum pede laevoaptet se pugnae, subit oras hasta per imasfulgentis clipei, tum laevum perforat inguen:excussus curru moribundus volvitur arvis.Quem pius Aeneas dictis adfatur amaris:`Lucage, nulla tuos currus fuga segnis equorumprodidit aut vanae vertere ex hostibus umbrae:ipse rotis saliens iuga deseris.' Haec ita fatusarripuit biiugos; frater tendebat inertisinfelix palmas, curru delapsus eodem:`Per te, per qui te talem genuere parentes,vir Troiane, sine hanc animam et miserere precantis.'Pluribus oranti Aeneas: `Haud talia dudumdicta dabas. Morere et fratrem ne desere frater.'Tum latebras animae pectus mucrone recludit.Talia per campos edebat funera ductorDardanius, torrentis aquae vel turbinis atrimore furens. Tandem erumpunt et castra relinquuntAscanius puer et nequiquam obsessa iuventus.Iunonem interea compellat Iuppiter ultro:`O germana mihi atque eadem gratissima coniunx,ut rebare, Venus, nec te sententia fallit,Troianas sustentat opes, non vivida bellodextra viris animusque ferox patiensque pericli.'Cui Iuno summissa `Quid, o pulcherrime coniunx,sollicitas aegram et tua tristia dicta timentem?Si mihi, quae quondam fuerat quamque esse decebat,vis in amore foret, non hoc mihi namque negares,omnipotens, quin et pugnae subducere Turnumet Dauno possem incolumem servare parenti.Nunc pereat Teucrisque pio det sanguine poenas.Ille tamen nostra deducit origine nomenPilumnusque illi quartus pater et tua largasaepe manu multisque oneravit limina donis.'Cui rex aetherii breviter sic fatur Olympi:`Si mora praesentis leti tempusque caducooratur iuveni meque hoc ita ponere sentis,tolle fuga Turnum atque instantibus eripe fatishactenus indulsisse vacat. Sin altior istissub precibus venia ulla latet totumque moverimutarive putas bellum, spes pascis inanis.'Et Iuno adlacrimans: `Quid si, quae voce gravaris,mente dares atque haec Turno rata vita maneret?Nunc manet insontem gravis exitus, aut ego verivana feror. Quod ut O potius formidine falsaludar et in melius tua, qui potes, orsa reflectas!'Haec ubi dicta dedit, caelo se protinus altomisit, agens hiemem nimbo succincta per auras,Iliacamque aciem et Laurentia castra petivit.Tum dea nube cava tenuem sine viribus umbramin faciem Aeneae, visu mirabile monstrum,Dardaniis ornat telis clipeumque iubasquedivini adsimulat capitis, dat inania verba,dat sine mente sonum gressusque effingit euntis,morte obita qualis fama est volitare figurasaut quae sopitos deludunt somnia sensus.At primas laeta ante acies exsultat imagoinritatque virum telis et voce lacessit.Instat cui Turnus stridentemque eminus hastamconicit: illa dato vertit vestigia tergo.Tum vero Aenean aversum ut cedere Turnuscredidit atque animo spem turbidus hausit inanem,`Quo fugis, Aenea? Thalamos ne desere pactos;hac dabitur dextra tellus quaesita per undas.'Talia vociferans sequitur strictumque coruscatmucronem nec ferre videt sua gaudia ventos.Forte ratis celsi coniuncta crepidine saxiexpositis stabat scalis et ponte parato,qua rex Clusinis advectus Osinius oris.Huc sese trepida Aeneae fugientis imagoconicit in latebras; nec Turnus segnior instatexsuperatque moras et pontis transilit altos.Vix proram attigerat: rumpit Saturnia funemavolsamque rapit revoluta per aequora navem.Illum autem Aeneas absentem in praelia poscit;obvia multa virum demittit corpora morti:tum levis haud ultra latebras iam quaerit imago,sed sublime volans nubi se immiscuit atrae.Cum Turnum medio interea fert aequore turbo.Respicit ignarus rerum ingratusque salutiset duplicis cum voce manus ad sidera tendit:`Omnipotens genitor, tanton me crimine dignumduxisti et talis voluisti expendere poenas?Quo feror? Unde abii? Quae me fuga quemve reducit?Laurentisne iterum muros aut castra videbo?Quid manus illa virum, qui me meaque arma secuti?Quosne (nefas) omnis infanda in morte reliquiet nunc palantis video gemitumque cadentumaccipio! Quid ago? Aut quae iam satis ima dehiscatterra mihi? Vos O potius miserescite venti:in rupes, in saxa, volens vos Turnus adoroferte ratem saevisque vadis immittite Syrtis,quo neque me Rutuli nec conscia fama sequatur.'Haec memorans animo nunc huc, nunc fluctuat illuc,an sese mucrone ob tantum dedecus amensinduat et crudum per costas exigat ensem,fluctibus an iaciat mediis et litora nandocurva petat Teucrumque iterum se reddat in arma.Ter conatus utramque viam, ter maxima Iunocontinuit iuvenemque animi miserata repressit.Labitur alta secans fluctuque aestuque secundoet patris antiquam Dauni defertur ad urbem.At Iovis interea monitis Mezentius ardenssuccedit pugnae Teucrosque invadit ovantis.Concurrunt Tyrrhenae acies atque omnibus uni,uni odiisque viro telisque frequentibus instant.Ille velut rupes, vastum quae prodit in aequor,obvia ventorum furiis expostaque ponto,vim cunctam atque minas perfert caelique marisque,ipsa immota manens, prolem Dolichaonis Hebrumsternit humi, cum quo Latagum Palmumque fugacem,sed Latagum saxo atque ingenti fragmine montisoccupat os faciemque adversam, poplite Palmumsucciso volvi segnem sinit, armaque Lausodonat habere umeris et vertice figere cristas.Nec non Euanthen Phrygium Paridisque Mimantaaequalem comitemque, una quem nocte Theanoin lucem genitori Amyco dedit et face praegnansCisseis regina Parin creat: urbe paternaoccubat, ignarum Laurens habet ora Mimanta.Ac velut ille canum morsu de montibus altisactus aper, multos Vesulus quem pinifer annosdefendit multosve palus Laurentia, silvapastus harundinea, postquam inter retia ventum est,substitit infremuitque ferox et inhorruit armos,nec cuiquam irasci propiusque accedere virtus,sed iaculis tutisque procul clamoribus instant;haud aliter, iustae quibus est Mezentius irae,non ulli est animus stricto concurrere ferro;missilibus longe et vasto clamore lacessunt:ille autem impavidus partis cunctatur in omnis,dentibus infrendens, et tergo decutit hastas.Venerat antiquis Corythi de finibus Acron,Graius homo, infectos linquens profugus hymenaeos.Hunc ubi miscentem longe media agmina vidit,purpureum pennis et pactae coniugis ostro:impastus stabula alta leo ceu saepe peragrans,suadet enim vesana fames, si forte fugacemconspexit capream aut surgentem in cornua cervum,gaudet, hians immane, comasque arrexit et haeretvisceribus super accumbens, lavit inproba taeterora cruor,sic ruit in densos alacer Mezentius hostis.Sternitur infelix Acron et calcibus atramtundit humum expirans infractaque tela cruentat.Atque idem fugientem haud est dignatus Orodensternere nec iacta caecum dare cuspide volnus:obvius adversoque occurrit seque viro vircontulit, haud furto melior, sed fortibus armis.Tum super abiectum posito pede nixus et hasta:`Pars belli haud temnenda, viri, iacet altus Orodes.'Conclamant socii laetum paeana secuti.Ille autem exspirans: `Non me, quicumque es, inulto,victor, nec longum laetabere: te quoque fataprospectant paria atque eadem mox arva tenebis.'Ad quae subridens mixta Mezentius ira:`Nunc morere. Ast de me divom pater atque hominum rexviderit.' Hoc dicens eduxit corpore telum:olli dura quies oculos et ferreus urgetsomnus, in aeternam clauduntur lumina noctem.Caedicus Alcathoum obtruncat, Sacrator HydaspenPartheniumque Rapo et praedurum viribus Orsen,Messapus Croniumque Lycaoniumque Erichaeten,illum infrenis equi lapsu tellure iacentem,hunc peditem. Pedes et Lycius processerat Agis,quem tamen haud expers Valerus virtutis avitaedeicit; at Thronium Salius Saliumque Nealcesinsidiis, iaculo et longe fallente sagitta.Iam gravis aequabat luctus et mutua Mavorsfunera: caedebant pariter pariterque ruebantvictores victique, neque his fuga nota neque illis.Di Iovis in tectis iram miserantur inanemamborum et tantos mortalibus esse labores:hinc Venus, hinc contra spectat Saturnia Iuno,pallida Tisiphone media inter milia saevit.At vero ingentem quatiens Mezentius hastamturbidus ingreditur campo. Quam magnus Orion,cum pedes incedit medii per maxima Nereistagna viam scindens, umero supereminet undasaut summis referens annosam montibus ornumingrediturque solo et caput inter nubila condit:talis se vastis infert Mezentius armis.Huic contra Aeneas, speculatus in agmine longo,obvius ire parat. Manet imperterritus ille,hostem magnanimum opperiens, et mole sua stat;atque oculis spatium emensus, quantum satis hastae:`Dextra mihi deus et telum, quod missile libro,nunc adsint! Voveo praedonis corpore raptisindutum spoliis ipsum te, Lause, tropaeumAeneae.' Dixit stridentemque eminus hastamiecit; at illa volans clipeo est excussa proculqueegregium Antoren latus inter et ilia figit,Herculis Antoren comitem, qui missus ab Argishaeserat Euandro atque Itala consederat urbe.Sternitur infelix alieno volnere caelumqueaspicit et dulcis moriens reminiscitur Argostum pius Aeneas hastam iacit: illa per orbemaere cavum triplici, per linea terga tribusquetransit intextum tauris opus imaque seditinguine, sed viris haud pertulit. Ocius ensemAeneas, viso Tyrrheni sanguine laetus,eripit a femine et trepidanti fervidus instat.Ingemuit cari graviter genitoris amore,ut vidit, Lausus, lacrimaeque per ora volutae.Hic mortis durae casum tuaque optima facta,siqua fidem tanto est operi latura vetustas,non equidem nec te, iuvenis memorande, silebo.Ille pedem referens et inutilis inque ligatuscedebat clipeoque inimicum hastile trahebat:prorupit iuvenis seseque immiscuit armisiamque adsurgentis dextra plagamque ferentisAeneae subiit mucronem ipsumque morandosustinuit. Socii magno clamore sequuntur,dum genitor nati parma protectus abiret,telaque coniciunt proturbantque eminus hostemmissilibus. Furit Aeneas tectusque tenet se.Ac velut effusa siquando grandine nimbipraecipitant, omnis campis diffugit aratoromnis et agricola et tuta latet arce viator,aut amnis ripis aut alti fornice saxi,dum pluit in terris, ut possint sole reductoexercere diem: sic obrutus undique telisAeneas nubem belli, dum detonet omnis,sustinet et Lausum increpitat Lausoque minatur:`Quo moriture ruis maioraque viribus audes?Fallit te incautum pietas tua.' Nec minus illeexsultat demens; saevae iamque altius iraeDardanio surgunt ductori, extremaque LausoParcae fila legunt: validum namque exigit ensemper medium Aeneas iuvenem totumque recondit.Transiit et parmam mucro, levia arma minacis,et tunicam, molli mater quam neverat auro,implevitque sinum sanguis; tum vita per aurasconcessit maesta ad manis corpusque reliquit.At vero ut voltum vidit morientis et ora,ora modis Anchisiades pallentia miris,ingemuit miserans graviter dextramque tetendit,et mentem patriae subiit pietatis imago.`Quid tibi nunc, miserande puer, pro laudibus istis,quid pius Aeneas tanta dabit indole dignum?Arma, quibus laetatus, habe tua, teque parentummanibus et cineri, siqua est ea cura, remitto.Hoc tamen infelix miseram solabere mortem:Aeneae magni dextra cadis.' Increpat ultrocunctantis socios et terra sublevat ipsum,sanguine turpantem comptos de more capillos.Interea genitor Tiberini ad fluminis undamvolnera siccabat lymphis corpusque levabatarboris adclinis trunco. Procul aerea ramisdependet galea et prato gravia arma quiescunt.Stant lecti circum iuvenes: ipse aeger anhelanscolla fovet, fusus propexam in pectore barbam;multa super Lauso rogitat multumque remittitqui revocent maestique ferant mandata parentis.At Lausum socii exanimem super arma ferebantflentes, ingentem atque ingenti volnere victum.Agnovit longe gemitum praesaga mali mens:canitiem multo deformat pulvere et ambasad caelum tendit palmas et corpore inhaeret.`Tantane me tenuit vivendi, nate, voluptas,ut pro me hostili paterer succedere dextrae,quem genui? Tuane haec genitor per volnera servor,morte tua vivens? Heu, nunc misero mihi demumexitium infelix, nunc alte volnus adactum!Idem ego, nate, tuum maculavi crimine nomen,pulsus ob invidiam solio sceptrisque paternis.Debueram patriae poenas odiisque meorum:omnis per mortis animam sontem ipse dedissem!Nunc vivo neque adhuc homines lucemque relinquo.Sed linquam.' Simul hoc dicens attollit in aegrumse femur et, quamvis dolor alto volnere tardet,haud deiectus equum duci iubet. Hoc decus illi,hoc solamen erat; bellis hoc victor abibatomnibus. Adloquitur maerentem et talibus infit:`Rhaebe, diu, res siqua diu mortalibus ulla est,viximus. Aut hodie victor spolia illa cruentiet caput Aeneae referes Lausique dolorumultor eris mecum aut, aperit si nulla viam vis,occumbes pariter; neque enim, fortissime, credo,iussa aliena pati et dominos dignabere Teucros.'Dixit et exceptus tergo consueta locavitmembra manusque ambas iaculis oneravit acutis,aere caput fulgens cristaque hirsutus equina.Sic cursum in medios rapidus dedit: aestuat ingensuno in corde pudor mixtoque insania luctu,[et furiis agitatus amor et conscia virtus.]Atque hic Aenean magna ter voce vocavit.Aeneas agnovit enim laetusque precatur:`Sic pater ille deum faciat, sic altus Apollo,incipias conferre manum.'Tantum effatus et infesta subit obvius hasta.Ille autem: `Quid me erepto, saevissime, natoterres? Haec via sola fuit, qua perdere posses.Nec mortem horremus nec divom parcimus ulli.Desine: nam venio moriturus et haec tibi portodona prius.' Dixit telumque intorsit in hostem;inde aliud super atque aliud figitque volatqueingenti gyro, sed sustinet aureus umbo.Ter circum adstantem laevos equitavit in orbestela manu iaciens, ter secum Troius herosimmanem aerato circumfert tegmine silvam.Inde ubi tot traxisse moras, tot spicula taedetvellere et urgetur pugna congressus iniqua,multa movens animo iam tandem erumpit et interbellatoris equi cava tempora conicit hastam.Tollit se arrectum quadrupes et calcibus aurasverberat effusumque equitem super ipse secutusimplicat eiectoque incumbit cernuus armo.Clamore incendunt caelum Troesque Latinique.Advolat Aeneas vaginaque eripit ensemet super haec: `Ubi nunc Mezentius acer et illaeffera vis animi? `Contra Tyrrhenus, ut aurassuspiciens hausit caelum mentemque recepit:`Hostis amare, quid increpitas mortemque minaris?Nullum in caede nefas, nec sic ad proelia veni,nec tecum meus haec pepigit mihi foedera Lausus.Unum hoc per siqua est victis venia hostibus oro:corpus humo patiare tegi. Scio acerba meorumcircumstare odia: hunc, oro, defende furoremet me consortem nati concede sepulchro.'Haec loquitur iuguloque haud inscius accipit ensemundantique animam diffundit in arva cruore.
Перейти на страницу:

Похожие книги

12 великих комедий
12 великих комедий

В книге «12 великих комедий» представлены самые знаменитые и смешные произведения величайших классиков мировой драматургии. Эти пьесы до сих пор не сходят со сцен ведущих мировых театров, им посвящено множество подражаний и пародий, а строчки из них стали крылатыми. Комедии, включенные в состав книги, не ограничены какой-то одной темой. Они позволяют посмеяться над авантюрными похождениями и любовным безрассудством, чрезмерной скупостью и расточительством, нелепым умничаньем и закостенелым невежеством, над разнообразными беспутными и несуразными эпизодами человеческой жизни и, конечно, над самим собой…

Александр Васильевич Сухово-Кобылин , Александр Николаевич Островский , Жан-Батист Мольер , Коллектив авторов , Педро Кальдерон , Пьер-Огюстен Карон де Бомарше

Драматургия / Проза / Зарубежная классическая проза / Античная литература / Европейская старинная литература / Прочая старинная литература / Древние книги