Читаем Aeneis полностью

INTEREA medium Aeneas iam classe tenebatcertus iter, fluctusque atros Aquilone secabat,moenia respiciens, quae iam infelicis Elissaeconlucent flammis. Quae tantum accenderit ignem,causa latet; duri magno sed amore dolorespolluto, notumque, furens quid femina possit,triste per augurium Teucrorum pectora ducunt.Ut pelagus tenuere rates, nec iam amplius ullaoccurrit tellus, maria undique et undique caelum,olli caeruleus supra caput adstitit imber,noctem hiememque ferens, et inhorruit unda tenebris.Ipse gubernator puppi Palinurus ab alta:`Heu! quianam tanti cinxerunt aethera nimbi?Quidve, pater Neptune, paras?' Sic deinde locutuscolligere arma iubet validisque incumbere remis,obliquatque sinus in ventum, ac talia fatur:`Magnanime Aenea, non, si mihi Iuppiter auctorspondeat, hoc sperem Italiam contingere caelo.Mutati transversa fremunt et vespere ab atroconsurgunt venti, atque in nubem cogitur aer.Nec nos obniti contra, nec tendere tantumsufficimus. Superat quoniam Fortuna, sequamur,quoque vocat, vertamus iter. Nec litora longefida reor fraterna Erycis portusque Sicanos,si modo rite memor servata remetior astra.'Tum pius Aeneas: `Equidem sic poscere ventosiamdudum et frustra cerno te tendere contra:Flecte viam velis. An sit mihi gratior ulla,quove magis fessas optem demittere naves,quam quae Dardanium tellus mihi servat Acesten,et patris Anchisae gremio complectitur ossa?'Haec ubi dicta, petunt portus, et vela secundiintendunt Zephyri; fertur cita gurgite classis,et tandem laeti notae advertuntur harenae.At procul ex celso miratus vertice montisadventum sociasque rates occurrit Acestes,horridus in iaculis et pelle Libystidis ursae,Troia Criniso conceptum flumine materquem genuit: veterum non immemor ille parentumgratatur reduces, et gaza laetus agrestiexcipit, ac fessos opibus solatur amicis.Postera cum primo stellas Oriente fugaratclara dies, socios in coetum litore ab omniadvocat Aeneas, tumulique ex aggere fatur:`Dardanidae magni, genus alto a sanguine divom,annuus exactis completur mensibus orbis,ex quo reliquias divinique ossa parentisCondidimus terra maestasque sacravimus aras.Iamque dies, nisi fallor, adest, quem semper acerbum,semper honoratum-sic di voluistis-habebo.Hunc ego Gaetulis agerem si Syrtibus exsul,Argolicove mari deprensus et urbe Mycenae;annua vota tamen sollemnisque ordine pompasexsequerer, strueremque suis altaria donis.Nunc ultro ad cineres ipsius et ossa parentis,haud equidem sine mente, reor, sine numine divom,adsumus et portus delati intramus amicos.Ergo agite, et laetum cuncti celebremus honorem;poscamus ventos; atque haec me sacra quotannisurbe velit posita templis sibi ferre dicatis.Bina boum vobis Troia generatus Acestesdat numero capita in naves; adhibete Penateset patrios epulis et quos colit hospes Acestes.Praeterea, si nona diem mortalibus almumAurora extulerit radiisque retexerit orbem,prima citae Teucris ponam certamina classis;quique pedum cursu valet, et qui viribus audaxaut iaculo incedit melior levibusque sagittis,seu crudo fidit pugnam committere caestu,cuncti adsint, meritaeque exspectent praemia palmae.Ore favete omnes, et cingite tempora ramis.'Sic fatus, velat materna tempora myrto;hoc Elymus facit, hoc aevi maturus Acestes,hoc puer Ascanius, sequitur quos cetera pubes.Ille e concilio multis cum milibus ibatad tumulum, magna medius comitante caterva.Hic duo rite mero libans carchesia Bacchofundit humi, duo lacte novo, duo sanguine sacro,purpureosque iacit flores, ac talia fatur:`Salve, sancte parens: iterum salvete, receptinequiquam cineres, animaeque umbraeque paternae.Non licuit fines Italos fataliaque arva,nec tecum Ausonium (quicumque est) quaerere Thybrim.'Dixerat haec, adytis cum lubricus anguis ab imisseptem ingens gyros, septena volumina traxit,amplexus placide tumulum lapsusque per aras,caeruleae cui terga notae, maculosus et aurosquamam incendebat fulgor, ceu nubibus arcusmille iacit varios adverso sole colores.Obstipuit visu Aeneas. Ille agmine longotandem inter pateras et levia pocula serpenslibavitque dapes, rursusque innoxius imosuccessit tumulo, et depasta altaria liquit.Hoc magis inceptos genitori instaurat honores,incertus, geniumne loci famulumne parentisesse putet: caedit binas de more bidentes,totque sues, totidem nigrantis terga iuvencos;vinaque fundebat pateris, animamque vocabatAnchisae magni Manisque Acheronte remissos.Nec non et socii, quae cuique est copia, laetidona ferunt, onerant aras, mactantque iuvencos;ordine aena locant alii, fusique per herbamsubiciunt veribus prunas et viscera torrent.Exspectata dies aderat, nonamque serenaAuroram Phaethontis equi iam luce vehebant,famaque finitimos et clari nomen Acestaeexcierat; laeto complerant litora coetu,visuri Aeneadas, pars et certare parati.Munera principio ante oculos circoque locanturin medio, sacri tripodes viridesque coronae,et palmae pretium victoribus, armaque et ostroperfusae vestes, argenti aurique talenta;et tuba commissos medio canit aggere ludos.Prima pares ineunt gravibus certamina remisquattuor ex omni delectae classe carinae.Velocem Mnestheus agit acri remige Pristim,mox Italus Mnestheus, genus a quo nomine Memmi;ingentemque Gyas ingenti mole Chimaeram,urbis opus, triplici pubes quam Dardana versuimpellunt, terno consurgunt ordine remi;Sergestusque, domus tenet a quo Sergia nomen,Centauro invehitur magna, Scyllaque Cloanthuscaerulea, genus unde tibi, Romane Cluenti.Est procul in pelago saxum spumantia contralitora, quod tumidis submersum tunditur olimfluctibus, hiberni condunt ubi sidera cori;tranquillo silet, immotaque attollitur undacampus, et apricis statio gratissima mergis.Hic viridem Aeneas frondenti ex ilice metamconstituit signum nautis pater, unde revertiscirent, et longos ubi circumflectere cursus.Tum loca sorte legunt, ipsique in puppibus auroductores longe effulgent ostroque decori;cetera populea velatur fronde iuventus,nudatosque umeros oleo perfilsa nitescit.Considunt transtris, intentaque brachia remis;intenti exspectant signum, exsultantiaque hauritcorda pavor pulsans, laudumque arrecta cupido.Inde, ubi clara dedit sonitum tuba, finibus omnes,haud mora, prosiluere suis; ferit aethera clamornauticus, adductis spumant freta versa lacertis.Infindunt pariter sulcos, totumque dehiscitconvulsum remis rostrisque tridentibus aequor.Non tam praecipites biiugo certamine campumcorripuere, ruuntque effusi carcere currus,nec sic immissis aurigae undantia loraconcussere iugis pronique in verbera pendent.Tum plausu fremituque virum studiisque faventumconsonat omne nemus, vocemque inclusa volutantlitora, pulsati colles clamore resultant.Effugit ante alios primisque elabitur undisturbam inter fremitumque Gyas; quem deinde Cloanthusconsequitur, melior remis, sed pondere pinustarda tenet. Post hos aequo discrimine PristisCentaurusque locum tendunt superare priorem;et nunc Pristis habet, nunc victam praeterit ingensCentaurus, nunc una ambae iunctisque ferunturfrontibus, et longa sulcant vada salsa carina.Iamque propinquabant scopulo metamque tenebant,cum princeps medioque Gyas in gurgite victorrectorem navis compellat voce Menoeten:`Quo tantum mihi dexter abis? Huc dirige gressum;litus ama, et laevas stringat sine palmula cautes;altum alii teneant.' Dixit; sed caeca Menoetessaxa timens proram pelagi detorquet ad undas.`Quo diversus abis?' iterum `Pete saxa, Menoete!'cum clamore Gyas revocabat; et ecce Cloanthumrespicit instantem tergo, et propiora tenentem.Ille inter navemque Gyae scopulosque sonantesradit iter laevum interior, subitoque priorempraeterit, et metis tenet aequora tuta relictis.Tum vero exarsit iuveni dolor ossibus ingens,nec lacrimis caruere genae, segnemque Menoeten,oblitus decorisque sui sociumque salutis,in mare praecipitem puppi deturbat ab alta;ipse gubernaclo rector subit, ipse magister,hortaturque viros, clavumque ad litora torquet.At gravis, ut fundo vix tandem redditus imo est,iam senior madidaque fluens in veste Menoetessumma petit scopuli siccaque in rupe resedit.Ilium et labentem Teucri et risere natantem,et salsos rident revomentem pectore fluctus.Hic laeta extremis spes est accensa duobus,Sergesto Mnestheique, Gyan superare morantem.Sergestus capit ante locum scopuloque propinquat,nec tota tamen ille prior praeeunte carina;parte prior, partem rostro premit aemula Pristis.At media socios incedens nave per ipsoshortatur Mnestheus: `Nunc, nunc insurgite remis,Hectorei socii, Troiae quos sorte supremadelegi comites; nunc illas promite vires,nunc animos, quibus in Gaetulis Syrtibus usi,Ionioque mari Maleaeque sequacibus undis.Non iam prima peto Mnestheus, neque vincere certo;quamquam O! — sed superent, quibus hoc, Neptune, dedisti;extremos pudeat rediisse; hoc vincite, cives,et prohibete nefas.' Olli certamine summoprocumbunt; vastis tremit ictibus aerea puppis,subtrahiturque solum; tum creber anhelitus artusaridaque ora quatit, sudor fluit undique rivis.Attulit ipse viris optatum casus honorem.Namque furens animi dum proram ad saxa suburguetinterior, spatioque subit Sergestus iniquo,infelix saxis in procurrentibus haesit.Concussae cautes, et acuto in murice remiobnixi crepuere, inlisaque prora pependit.Consurgunt nautae et magno clamore morantur,ferratasque trudes et acuta cuspide contosexpediunt, fractosque legunt in gurgite remos.At laetus Mnestheus successuque acrior ipsoagmine remorum celeri ventisque vocatisprona petit maria et pelago decurrit aperto.Qualis spelunca subito commota columba,cui domus et dulces latebroso in pumice nidi,fertur in ana volans, plausumque exterrita pennisdat tecto ingentem, mox aere lapsa quietoradit iter liquidum, celeres neque commovet alas:sic Mnestheus, sic ipsa fuga secat ultima Pristisaequora, sic illam fert impetus ipse volantem.Et primum in scopulo luctantem deserit altoSergestum, brevibusque vadis frustraque vocantemauxilia, et fractis discentem currere remisInde Gyan ipsamque ingenti mole Chimaeramconsequitur; cedit, quoniam spoliata magistro est.Solus iamque ipso superest in fine Cloanthus:quem petit, et summis adnixus viribus urguet.Tum vero ingeminat clamor, cunctique sequenteminstigant studiis, resonatque fragoribus aether.Hi proprium decus et partum indignantur honoremni teneant, vitamque volunt pro laude pacisci;hos successus alit: possunt, quia posse videntur.Et fors aequatis cepissent praemia rostris,ni palmas ponto tendens utrasque Cloanthusfudissetque preces, divosque in vota vocasset:Di, quibus imperium est pelagi, quorum aequora curro,vobis laetus ego hoc candentem in litore taurumconstituam ante aras, voti reus, extaque salsosporriciam in fluctus et vina liquentia fundam.'Dixit, eumque imis sub fluctibus audiit omnisNereidum Phorcique chorus Panopeaque virgo,et pater ipse manu magna Portunus euntemimpulit; illa Noto citius volucrique sagittaad terram fugit, et portu se condidit alto.Tum satus Anchisa, cunctis ex more vocatis,victorem magna praeconis voce Cloanthumdeclarat viridique advelat tempora lauro,muneraque in naves ternos optare iuvencos,vinaque et argenti magnum dat ferre talentum.Ipsis praecipuos ductoribus addit honores:victori chlamydem auratam, quam plurima circumpurpura maeandro duplici Meliboea cucurrit,intextusque puer frondosa regius Idaveloces iaculo cervos cursuque fatigat,acer, anhelanti similis, quem praepes ab Idasublimem pedibus rapuit Iovis armiger uncis;longaevi palmas nequiquam ad sidera tenduntcustodes, saevitque canum latratus in auras.At qui deinde locum tenuit virtute secundum,levibus huic hamis consertam auroque trilicemloricam, quam Demoleo detraxerat ipsevictor apud rapidum Simoenta sub Ilio alto,donat habere viro, decus et tutamen in armis.Vix illam famuli Phegeus Sagarisque ferebantmultiplicem, conixi umeris; indutus at olimDemoleos cursu palantes Troas agebat.Tertia dona facit geminos ex aere lebetas,cymbiaque argento perfecta atque aspera signis.Iamque adeo donati omnes opibusque superbipuniceis ibant evincti tempora taenis,cum saevo e scopulo multa vix arte revolsus,amissis remis atque ordine debilis uno,inrisam sine honore ratem Sergestus agebat.Qualis saepe viae deprensus in aggere serpens,aerea quem obliquum rota transiit, aut gravis ictuseminecem liquit saxo lacerumque viator;nequiquam longos fugiens dat corpore tortus,parte ferox, ardensque oculis, et sibila collaarduus attollens, pars volnere clauda retentatnexantem nodis seque in sua membra plicantem:tali remigio navis se tarda movebat;vela facit tamen, et velis subit ostia plenis.Sergestum Aeneas promisso munere donat,servatam ob navem laetus sociosque reductos.Olli serva datur, operum haud ignara Minervae,Cressa genus, Pholoe, geminique sub ubere nati.Hoc pius Acneas misso certamine tenditgramineum in campum, quem collibus undique curviscingebant silvae, mediaque in valle theatricircus erat; quo se multis cum milibus herosconsessu medium tulit exstructoque resedit.Hic, qui forte velint rapido contendere cursu,imitat pretiis animos, et praemia ponit.Undique conveniunt leucri mixtique Sicani,Nisus et Euryalus primi,Euryalus forma insignis viridique iuventa,Nisus amore pio pueri; quos deinde secutusregius egregia Priami de stirpe Diores;hunc Salius simul et Patron, quorum alter Acarnan,alter ab Arcadio Tegeaeae sanguine gentis;tum duo Trinacrii iuvenes, Helymus Panopesque,adsueti silvis, comites senioris Acestae;multi praeterea, quos fama obscura recondit.Aeneas quibus in mediis sic deinde locutus:`Accipite haec animis, laetasque advertite mentes:nemo ex hoc numero mihi non donatus abibit.Gnosia bina dabo levato lucida ferrospicula caelatamque argento ferre bipennem;omnibus hic erit unus honos. Tres praemia primiaccipient flavaque caput nectentur oliva.Primus equum phaleris insignem victor habeto;alter Amazoniam pharetram plenamque sagittisThreiciis, lato quam circum amplectitur aurobalteus et tereti subnectit fibula gemma;tertius Argolica hac galea contentus abito.'Haec ubi dicta, locum capiunt, signoque repentecorripiunt spatia audito, limenque relinquunt,effusi nimbo similes, simul ultima signant.Primus abit longeque ante omnia corpora Nisusemicat, et ventis et fulminis ocior alis;proximus huic, longo sed proxumus intervallo,insequitur Salius; spatio post deinde relictotertius Euryalus:Euryalumque Helymus sequitur; quo deinde sub ipsoecce volat calcemque terit iam calce Diores,incumbens umero, spatia et si plura supersint,transeat elapsus prior, ambiguumque relinquat.Iamque fere spatio extremo fessique sub ipsamfinem adventabant, levi cum sanguine Nisuslabitur infelix, caesis ut forte iuvencisfusus humum viridisque super madefecerat herbas.Hic iuvenis iam victor ovans vestigia pressohaud tenuit titubata solo, sed pronus in ipsoconcidit immundoque fimo sacroque cruore.Non tamen Euryali, non ille oblitus amorum;nam sese opposuit Salio per lubrica surgens;ille autem spissa iacuit revolutus harena.Emicat Euryalus, et munere victor amiciprima tenet, plausuque volat fremituque secundo.Post Helymus subit, et nunc tertia palma Diores.Hic totum caveae consessum ingentis et oraprima patrum magnis Salius clamoribus implet,ereptumque dolo reddi sibi poscit honorem.Tutatur favor Euryalum, lacrimaeque decorae,gratior et pulchro veniens in corpore virtus.Adiuvat et magna proclamat voce Diores,qui subiit palmae, frustraque ad praemia venitultima, si primi Salio reddentur honores.Tum pater Aeneas `Vestra' inquit `munera vobiscerta manent, pueri, et palmam movet ordine nemo;me liceat casus misereri insontis amici.'Sic fatus, tergum Gaetuli immane leonisdat Salio, villis onerosum atque unguibus aureis.Hic Nisus, `Si tanta' inquit `sunt praemia victis,et te lapsorum miseret, quae munera Nisodigna dabis, primam merui qui laude coronam,ni me, quae Salium, fortuna inimica tulisset?Et simul his dictis faciem ostentabat et udoturpia membra fimo. Risit pater optimus olliet clipeum efferri iussit, Didymaonis artem,Neptuni sacro Danais de poste refixum.Hoc iuvenem egregium praestanti munere donat;Post, ubi confecti cursus, et dona peregit:`Nunc, si cui virtus animusque in pectore praesens,adsit, et evinctis attollat brachia palmis.'Sic ait, et geminum pugnae proponit honorem,victori velatum auro vittisque iuvencum,ensem atque insignem galeam solacia victo.Nec mora: continuo vastis cum viribus effertora Dares, magnoque virum se murmure tollit;solus qui Paridem solitus contendere contra,idemque ad tumulum, quo maximus occubat Hector,victorem Buten immani corpore, qui seBebrycia veniens Amyci de gente ferebat,perculit, et fulva moribundum extendit harena.Talis prima Dares caput altum in proelia tollit,ostenditque umeros latos, alternaque iactatbrachia protendens, et verberat ictibus auras.Quaeritur huic alius; nec quisquam ex agmine tantoaudet adire virum manibusque inducere caestus.Ergo alacris, cunctosque putans excedere palma,Aeneae stetit aute pedes, nec plura moratustum laeva taurum cornu tenet, atque ita fatur:`Nate dea, si nemo audet se credere pugnae,quae finis standi? Quo me decet usque teneri?Ducere dona iube.' Cuncti simul ore fremebantDardanidae, reddique viro promissa iubebant.Hic gravis Entellum dictis castigat Acestes,proximus ut viridante toro consederat herbae:`Entelle, heroum quondam fortissime frustra,tantane tam patiens nullo certamine tollidona sines? Ubi nunc nobis deus ille magisterrequiquam memoratus Eryx? Ubi fama per omnemTrinacriam, et spolia illa tuis pendentia tectis?'Ille sub haec: `Non laudis amor, nec gloria cessitpulsa metu; sed enim gelidus tardante senectasanguis hebet, frigentque effetae in corpore vires.Si mihi, quae quondam fuerat, quaque improbus isteexsultat fidens, si nunc foret illa iuventas,haud equidem pretio inductus pulchroque iuvencovenissem, nec dona moror.' Sic deinde locutusin medium geminos immani pondere caestusproiecit, quibus acer Eryx in proelia suetusferre manum, duroque intendere brachia tergo.Obstipuere animi: tantorum ingentia septemterga boum plumbo insuto ferroque rigebant.Ante omnes stupet ipse Dares, longeque recusat;magnanimusque Anchisiades et pondus et ipsahuc illuc vinclorum immensa volumina versat.Tum senior talis referebat pectore voces:`Quid, si quis caestus ipsius et Herculis armavidisset, tristemque hoc ipso in litore pugnam?Haec germanus Eryx quondam tuus arma gerebat; —sanguine cernis adhuc sparsoque infecta cerebro; —his magnum Alciden contra stetit; his ego suetus,dum melior vires sanguis dabat, aemula necdumtemporibus geminis canebat sparsa senectus.Sed si nostra Dares haec Troius arma recusat,idque pio sedet Aeneae, prohat auctor Acestes,aequemus pugnas. Erycis tibi terga remitto;solve metus; et tu Troianos exue caestus.'Haec fatus, duplicem ex umeris reiecit amictumet magnos membrorum artus, magna ossa lacertosqueexuit, atque ingens media consistit harena.Tum satus Anchisa caestus pater extulit aequos,et paribus palmas amborum innexuit armis.Constitit in digitos extemplo arrectus uterque,brachiaque ad superas interritus extulit auras.Abduxere retro longe capita ardua ab ictu,immiscentque manus manibus, pugnamque lacessunt.Ille pedum melior motu, fretusque iuventa;hic membris et mole valens, sed tarda trementigenua labant, vastos quatit aeger anhelitus artus.Multa viri nequiquam inter se volnera iactant,multa cavo lateri ingeminant, et pectore vastosdant sonitus, erratque auris et tempora circumcrebra manus, duro crepitant sub volnere malae.Stat gravis Entellus nisuque immotus eodem,corpore tela modo atque oculis vigilantibus exit.Ille, velut celsam oppugnat qui molibus urbem,aut montana sedet circum castella sub armis,nunc hos, nunc illos aditus, omnemque pererratarte locum, et variis adsultibus inritus urguet.Ostendit dextram insurgens Entellus, et alteextulit: ille ictum venientem a vertice veloxpraevidit, celerique elapsus corpore cessit.Entellus vires in ventum effudit, et ultroipse gravis graviterque ad terram pondere vastoconcidit, ut quondam cava concidit aut Erymantho,aut Ida in magna, radicibus eruta pinus.Consurgunt studiis Teucri et Trinacria pubes;it clamor caelo, primusque accurrit Acestes,aequaevumque ab humo miserans attollit amicum.At non tardatus casu neque territus herosacrior ad pugnam redit ac vim suscitat ira.Tum pudor incendit vires et conscia virtus,praecipitemque Daren ardens agit aequore toto,nunc dextra ingeminans ictus, nunc ille sinistra;nec mora, nec requies: quam multa grandine nimbiculminibus crepitant, sic densis ictibus heroscreber utraque manu pulsat versatque Dareta.Tum pater Aeneas procedere longius iraset saevire animis Entellum haud passus acerbis;sed finem imposuit pugnae, fessumque Daretaeripuit mulcens dictis, ac talia fatur:`Infelix, quae tanta animum dementia cepit?Non vires alias conversaque numina sentis?Cede deo.' Dixitque et proelia voce diremit.Ast illum fidi aequales, genua aegra trahentem,iactantemque utroque caput, crassumque cruoremore eiectantem mixtosque in sanguine dentes,ducunt ad naves; galeamque ensemque vocatiaccipiunt; palmam Entello taurumque relinquunt.Hic victor, superans animis tauroque superbus:`Nate dea, vosque haec' inquit `cognoscite, Teucri,et mihi quae fuerint iuvenali in corpore vires,et qua servetis revocatum a morte Dareta.'Dixit, et adversi contra stetit ora iuvenci,qui donum adstabat pugnae, durosque reductalibravit dextra media inter cornua caestus,arduus, effractoque inlisit in ossa cerebro.sternitur exanimisque tremens procumbit humi bos.Ille super tales effundit pectore voces:`Hanc tibi, Eryx, meliorem animam pro morte Daretispersolvo; hic victor caestus artemque repono.'Protinus Aeneas celeri certare sagittainvitat qui forte velint, et praemia ponit,ingentique manu malum de nave Serestierigit, et volucrem traiecto in fune columbam,quo tendant ferrum, malo suspendit ab alto.Convenere viri, deiectamque aerea sortemaccepit galea; et primus clamore secundoHyrtacidae ante omnes exit locus Hippocoontis;quem modo navali Mnestheus certamine victorconsequitur, viridi Mnestheus evinctus oliva.Tertius Eurytion, tuus, o clarissime, frater,Pandare, qui quondam, iussus confundere foedus,in medios telum torsisti primus Achivos.Extremus galeaque ima subsedit Acestes,ausus et ipse manu iuvenum temptare laborem.Tum validis flexos incurvant viribus arcuspro se quisque viri, et depromunt tela pharetris.Primaque per caelum, nervo stridente, sagittaHyrtacidae iuvenis volucres diverberat auras;et venit, adversique infigitur arbore mali.Intremuit malus, timuitque exterrita pennisales, et ingenti sonuerunt omnia plausu.Post acer Mnestheus adducto constitit arcu,alta petens, pariterque oculos telumque tetendit.Ast ipsam miserandus avem contingere ferronon valuit: nodos et vincula linea rupit,quis innexa pedem malo pendebat ab alto:illa notos atque alta volans in nubila fugit.Tum rapidus, iamdudum arcu contenta paratotela tenens, fratrem Eurytion in Pota vocavit,iam vacuo laetam caelo speculatus, et alisplaudentem nigra figit sub nube columbam.Decidit exanimis, vitamque reliquit in astrisaetheriis, fixamque refert delapsa sagittam.Amissa solus palma superabat Acestes;qui tamen aerias telum contendit in auras,ostentans artemque pater arcumque sonantem.Hic oculis subito obicitur magnoque futurumaugurio monstrum; docuit post exitus ingens,seraque terrifici cecinerunt omina vates.Namque volans liquidis in nubibus arsit harundo,signavitque viam flammis, tenuisque recessitconsumpta in ventos, caelo ceu saepe refixatranscurrunt crinemque volantia sidera ducunt.Attonitis haesere animis, superosque precatiTrinacrii Teucrique viri; nec maximus omenabnuit Aeneas; sed laetum amplexus Acestenmuneribus cumulat magnis, ac talia fatur:`Sume, pater; nam te voluit rex magnus Olympitalibus auspiciis exsortem ducere honores.Ipsius Anchisae longaevi hoc munus habebis,cratera impressum signis, quem Thracius olimAnchisae genitori in magno munere Cisseusferre sui dederat monumentum et pignus amoris.'Sic fatus cingit viridanti tempora lauro,et primum ante omnes victorem appellat Acesten.Nec bonus Eurytion praelato invidit honori,quamvis solus avem caelo deiecit ab alto.Proximus ingreditur donis, qui vincula rupit;extremus, volucri qui fixit arundine malum.At pater Aeneas, nondum certamine misso,custodem ad sese comitemque impubis IuliEpytiden vocat, et fidam sic fatur ad aurem:`Vade age, et Ascanio, si iam puerile paratumagmen habet secum, cursusque instruxit equorum,ducat avo turmas, et sese ostendat in armis,dic' ait. Ipse omnem longo decedere circoinfusum populum, et campos iubet esse patentes.Incedunt pueri, pariterque ante ora parentumfrenatis lucent in equis, quos omnis euntesTrinacriae mirata fremit Troiaeque iuventus.omnibus in morem tonsa coma pressa corona;cornea bina ferunt praefixa hastilia ferro;pars levis umero pharetras; it pectore summoflexilis obtorti per collum circulus auri.Tres equitum numero turmae, ternique vaganturductores: pueri bis seni quemque secutiagmine partito fulgent paribusque magistris.Una acies iuvenum, ducit quam parvus ovantemnomen avi referens Priamus, — tua clara, Polite,progenies, auctura Italos, — quem Thracius albisportat equus bicolor maculis, vestigia primialba pedis frontemque ostentans arduus albam.Alter Atys, genus unde Atii duxere Latini,parvus Atys, pueroque puer dilectus Iulo.Extremus, formaque ante omnis pulcher, IulusSidonio est invectus equo, quem candida Didoesse sui dederat monumentum et pignus amoris.Cetera Trinacrii pubes senioris Acestaefertur equis.Excipiunt plausu pavidos, gaudentque tuentesDardanidae, veterumque adgnoscunt ora parentum.Postquam omnem laeti consessum oculosque suorumlustravere in equis, signum clamore paratisEpytides longe dedit insonuitque flagello.Olli discurrere pares, atque agmina ternidiductis solvere choris, rursusque vocaticonvertere vias infestaque tela tulere.Inde alios ineunt cursus aliosque recursusadversi spatiis, alternosque orbibus orbesimpediunt, pugnaeque cient simulacra sub armis;et nunc terga fuga nudant, nunc spicula vertuntinfensi, facta pariter nunc pace feruntur.Ut quondam Creta fertur Labyrinthus in altaparietibus textum caecis iter, ancipitemquemille viis habuisse dolum, qua signa sequendifalleret indeprensus et inremeabilis error;haud alio Teucrum nati vestigia cursuimpediunt texuntque fugas et proelia ludo,delphinum similes, qui per maria umida nandoCarpathium Libycumque secant, [luduntque per undas.]Hunc morem cursus atque haec certamina primusAscanius, Longam muris cum cingeret Albam,rettulit, et priscos docuit celebrare Latinos,quo puer ipse modo, secum quo Troia pubes;Albani docuere suos; hinc maxima porroaccepit Roma, et patrium servavit honorem;Troiaque nunc pueri, Troianum dicitur agmen.Hac celebrata tenus sancto certamina patri.Hic primum fortuna fidem mutata novavit.Dum variis tumulo referunt sollemnia ludis,Irim de caelo misit Saturnia IunoIliacam ad classem, ventosque adspirat eunti,multa movens, necdum antiquum saturata dolorem.Illa, viam celerans per mille coloribus arcum,nulli visa cito decurrit tramite virgo.Conspicit ingentem concursum, et litora lustrat,desertosque videt portus classemque relictam.At procul in sola secretae Troades actaamissum Anchisen flebant, cunctaeque profundumpontum adspectabant flentes. `Heu tot vada fessiset tantum superesse maris!' vox omnibus una.Urbem orant; taedet pelagi perferre laborem.Ergo inter medias sese haud ignara nocendiconicit, et faciemque deae vestemque reponit;fit Beroe, Tmarii coniunx longaeva Dorycli,cui genus et quondam nomen natique fuissent;ac sic Dardanidum mediam se matribus infert:`O miserae, quas non manus' inquit `Achaica bellotraxerit ad letum patriae sub moenibus! O gensinfelix, cui te exitio Fortuna reservat?Septuma post Troiae exscidium iam vertitur aestas,eum freta, cum terras omnes, tot inhospita saxasideraque emensae ferimur, dum per mare magnumItaliam sequimur fugientem, et volvimur undis.Hic Erycis fines fraterni, atque hospes Acestes:quis prohibet muros iacere et dare civibus urbem?O patria et rapti nequiquam ex hoste Penates,nullane iam Troiae dicentur moenia? NusquamHectoreos amnes, Xanthum et Simoenta, videbo?Quin agite et mecum infaustas exurite puppes.Nam mihi Cassandrae per somnum vatis imagoardentes dare visa faces:»Hic quaerite Troiam;hic domus est'' inquit» vobis.'' Iam tempus agi res,uec tantis mora prodigiis. En quattuor araeNeptuno; deus ipse faces animumque ministrat.'Haec memorans, prima infensum vi corripit ignem,sublataque procul dextra conixa coruscat,et iacit: arrectae mentes stupefactaque cordaIliadum. Hic una e multis, quae maxima natu,Pyrgo, tot Priami natorum regia nutrix:`Non Beroe vobis, non haec Rhoeteia, matres,est Dorycli coniunx; divini signa decorisardentesque notate oculos; qui spiritus illi,qui voltus, vocisque sonus, vel gressus eunti.Ipsa egomet dudum Beroen digressa reliquiaegram, indignantem, tali quod sola careretmunere, nec meritos Anchisae inferet honores.'Haec effata.At matres primo ancipites oculisque malignisambiguae spectare rates miserum inter amorempraesentis terrae fatisque vocantia regna,cum dea se paribus per caelum sustulit alis,ingentemque fuga secuit sub nubibus arcum.Tum vero attonitae monstris actaeque furoreconclamant, rapiuntque focis penetralibus ignem;pars spoliant aras, frondem ac virgulta facesqueconiciunt. Furit immissis Volcanus habenistranstra per et remos et pictas abiete puppes.Nuntius Anchisae ad tumulum cuneosque theatriincensas perfert naves Eumelus, et ipsirespiciunt atram in nimbo volitare favillam.Primus et Ascanius, cursus ut laetus equestresducebat, sic acer equo turbata petivitcastra, nec exanimes possunt retinere magistri.`Quis furor iste novus? Quo nunc, quo tenditis' inquit,`heu, miserae cives? Non hostem inimicaque castraArgivum, vestras spes uritis. En, ego vesterAscanius!' Galeam ante pedes proiecit inanem,qua ludo indutus belli simulacra ciebat;accelerat simul Aeneas, simul agmina Teucrum.Ast illae diversa metu per litora passimdiffugiunt, silvasque et sicubi concava furtimsaxa petunt; piget incepti lucisque, suosquemutatae adgnoscunt, excussaque pectore Iuno est.Sed non idcirco flammae atque incendia viresindomitas posuere; udo sub robore vivitstuppa vomens tardum fumum, lentusque carinasest vapor, et toto descendit corpore pestis,nec vires heroum infusaque flumina prosunt.Tum pius Aeneas umeris abscindere vestem,auxilioque vocare deos, et tendere palmas:`Iuppiter omnipotens, si nondum exosus ad unumTroianos, si quid pietas antiqua laboresrespicit humanos, da flammam evadere classinunc, Pater, et tenues Teucrum res eripe leto.Vel tu, quod superest infesto fulmine morti,si mereor, demitte, tuaque hic obrue dextra.'Vix haec ediderat, cum effusis imbribus atratempestas sine more furit, tonitruque tremescuntardua terrarum et campi; ruit aethere tototurbidus imber aqua densisque nigerrimus austris;implenturque super puppes; semiusta madescuntrobora; restinctus donec vapor omnis, et omnes,quattuor amissis, servatae a peste carinae.At pater Aeneas, casu concussus acerbo,nunc huc ingentes, nunc illuc pectore curasmutabat versans, Siculisne resideret arvis,oblitus fatorum, Italasne capesseret oras.Tum senior Nautes, unum Tritonia Pallasquem docuit multaque insignem reddidit arte,haec responsa dabat, vel quae portenderet iramagna deum, vel quae fatorum posceret ordo;isque his Aenean solatus vocibus infit:`Nate dea, quo fata trahunt retrahuntque, sequamur;quidquid erit, superanda omnis fortuna ferendo est.Est tibi Dardanius divinae stirpis Acestes:hunc cape consiliis socium et coniunge volentem;huic trade, amissis superant qui navibus, et quospertaesum magni incepti rerumque tuarum est;longaevosque senes ac fessas aequore matres,et quidquid tecum invalidum metuensque pericli est,delige, et his habeant terris sine moenia fessi:urbem appellabunt permisso nomine Acestam.'Talibus incensus dictis senioris amici,tum vero in curas animo diducitur omnes.Et nox atra polum bigis subvecta tenebat:visa dehinc caelo facies delapsa parentisAnchisae subito tales effundere voces:`Nate, mihi vita quondam, dum vita manebat,care magis, nate, Iliacis exercite fatis,imperio Iovis huc venio, qui classibus ignemdepulit, et caelo tandem miseratus ab alto est.Consiliis pare, quae nunc pulcherrima Nautesdat senior; lectos iuvenes, fortissima corda,defer in Italiam; gens dura atque aspera cultudebellanda tibi Latio est. Ditis tamen anteinfernas accede domos, et Averna per altacongressus pete, nate, meos. Non me impia namqueTartara habent, tristes umbrae, sed amoena piorumconcilia Elysiumque colo. Huc casta Sibyllanigrarum multo pecudum te sanguine ducet:tum genus omne tuum, et quae dentur moenia, disces.Iamque vale: torquet medios Nox humida cursus,et me saevus equis Oriens adflavit anhelis.'Dixerat, et tenuis fugit, ceu fumus, in auras.Aeneas, `Quo deinde ruis, quo proripis?' inquit,`Quem fugis, aut quis te nostris complexibus arcet?'Haec memorans cinerem et sopitos suscitat ignes,Pergameumque Larem et canae penetralia Vestaefarre pio et plena supplex veneratur acerra.Extemplo socios primumque arcessit Acesten,et Iovis imperium et cari praecepta parentisedocet, et quae nunc animo sententia constet.Haud mora consiliis, nec iussa recusat Acestes.Transcribunt urbi matres, populumque volentemdeponunt, animos nil magnae laudis egentes.Ipsi transtra novant, flammisque ambesa reponuntrobora navigiis, aptant remosque rudentesque,exigui numero, sed bello vivida virtus.Interea Aeneas urbem designat aratrosortiturque domos; hoc Ilium et haec loca Troiamesse iubet. Gaudet regno Troianus Acestes,indicitque forum et patribus dat iura vocatis.Tum vicina astris, Erycino in vertice sedesfundatur Veneri Idaliae, tumuloque sacerdosac lucus late sacer additur Anchiseo.Iamque dies epulata novem gens omnis, et arisfactus honos: placidi straverunt aequora venti,creber et adspirans rursus vocat Auster in altum.Exoritur procurva ingens per litora fletus;complexi inter se noctemque diemque morantur.Ipsae iam matres, ipsi, quibus aspera quondamvisa maris facies et non tolerabile nomen,ire volunt, omnemque fugae perferre laborem.Quos bonus Aeneas dictis solatur amicis,et consanguineo lacrimans commendat Acestae.Tris Eryci vitulos et Tempestatibus agnamcaedere deinde iubet, solvique ex ordine funem.Ipse, caput tonsae foliis evinctus olivae,stans procul in prora pateram tenet, extaque salsosproiicit in fluctus ac vina liquentia fundit.Prosequitur surgens a puppi ventus euntes.Certatim socii feriunt mare et aequora verrunt.At Venus interea Neptunum exercita curisadloquitur, talesque effundit pectore questus:Iunonis gravis ira nec exsaturabile pectuscogunt me, Neptune, preces descendere in omnes;quam nec longa dies, pietas nec mitigat ulla,nec Iovis imperio fatisque infracta quiescit.Non media de gente Phrygum exedisse nefandisurbem odiis satis est, nec poenam traxe per omnem:reliquias Troiae, cineres atque ossa peremptaeinsequitur: causas tanti sciat illa furoris.Ipse mihi nuper Libycis tu testis in undisquam molem subito excierit: maria omnia caelomiscuit, Aeoliis nequiquam freta procellis,in regnis hoc ausa tuis.Per scelus ecce etiam Troianis matribus actisexussit foede puppes, et classe subegitamissa socios ignotae linquere terrae.Quod superest, oro, liceat dare tuta per undasvela tibi, liceat Laurentem attingere Thybrim:si concessa peto, si dant ea moenia Parcae.'Tum Saturnius haec domitor maris edidit alti:`Fas omne est, Cytherea, meis te fidere regnis,unde genus ducis: merui quoque; saepe furorescompressi, et rabiem tantam caelique marisque.Nec minor in terris, Xanthum Simoentaque testor,Aeneae mihi cura tui. Cum Troia Achillesexanimata sequens impingeret agmina muris,milia multa daret leto, gemerentque repletiamnes, nec reperire viam atque evolvere possetin mare se Xanthus, Pelidae tunc ego forticongressum Aenean nec dis nec viribus aequisnube cava rapui, cuperem cum vertere ab imostructa meis manibus periurae moenia Troiae.Nunc quoque mens eadem perstat mihi: pelle timores.Tutus, quos optas, portus accedet Averni.Unus erit tantum, amissum quem gurgite quaeres;unum pro multis dabitur caput.'His ubi laeta deae permulsit pectora dictis,iungit equos auro genitor, spumantiaque additfrena feris, manibusque omnes effundit habenas.Caeruleo per summa levis volat aequora curru;subsidunt undae, tumidumque sub axe tonantisternitur aequor aquis; fugiunt vasto aethere nimbi.Tum variae comitum facies, immania cete,et senior Glauci chorus, Inousque Palaemon,Tritonesque citi, Phorcique exercitus omnis;laeva tenent Thetis, et Melite, Panopeaque virgo,Nisaee, Spioque, Thaliaque, Cymodoceque.Hic patris Aeneae suspensam blanda vicissimgaudia pertemptant mentem: iubet ocius omnesattolli malos, intendi brachia velis.Una omnes fecere pedem pariterque sinistros,nunc dextros solvere sinus; una ardua torquentcornua detorquentque; ferunt sua flamina classem.Princeps ante omnes densum Palinurus agebatagmen; ad hunc alii cursum contendere iussi.Iamque fere mediam caeli Nox humida metamcontigerat; placida laxabant membra quietesub remis fusi per dura sedilia nautae:cum levis aetheriis delapsus Somnus ab astrisaera dimovit tenebrosum et dispulit umbras,te, Palinure, petens, tibi somnia tristia portansinsonti; puppique deus consedit in alta,Phorbanti similis, funditque has ore loquelas:`Iaside Palinure, ferunt ipsa aequora classem;aequatae spirant aurae; datur hora quieti.Pone caput, fessosque oculos furare labori:ipse ego paulisper pro te tua munera inibo.'Cui vix attollens Palinurus lumina fatur:`Mene salis placidi voltum fluctusque quietosignorare iubes? Mene huic confidere monstro?Aenean credam quid enim fallacibus auriset caelo, totiens deceptus fraude sereni?'Talia dicta dabat, clavumque affixus et haerensnusquam amittebat, oculosque sub astra tenebat.Ecce deus ramum Lethaeo rore madentem,vique soporatum Stygia, super utraque quassattempora, cunctantique natantia lumina solvit.Vix primos inopina quies laxaverat artus,et super incumbens cum puppis parte revolsa,cumque gubernaclo, liquidas proiecit in undaspraecipitem ac socios nequiquam saepe vocantem;ipse volans tenues se sustulit ales ad auras.Currit iter tutum non secius aequore classis,promissisque patris Neptuni interrita fertur.Iamque adeo scopulos Sirenum advecta subibat,difficiles quondam multorumque ossibus albos,tum rauca adsiduo longe sale saxa sonabant:cum pater amisso fluitantem errare magistrosensit, et ipse ratem nocturnis rexit in undis,multa gemens, casuque animum concussus amici`O nimium caelo et pelago confise sereno,nudus in ignota, Palinure, iacebis harena!'
Перейти на страницу:

Похожие книги

12 великих комедий
12 великих комедий

В книге «12 великих комедий» представлены самые знаменитые и смешные произведения величайших классиков мировой драматургии. Эти пьесы до сих пор не сходят со сцен ведущих мировых театров, им посвящено множество подражаний и пародий, а строчки из них стали крылатыми. Комедии, включенные в состав книги, не ограничены какой-то одной темой. Они позволяют посмеяться над авантюрными похождениями и любовным безрассудством, чрезмерной скупостью и расточительством, нелепым умничаньем и закостенелым невежеством, над разнообразными беспутными и несуразными эпизодами человеческой жизни и, конечно, над самим собой…

Александр Васильевич Сухово-Кобылин , Александр Николаевич Островский , Жан-Батист Мольер , Коллектив авторов , Педро Кальдерон , Пьер-Огюстен Карон де Бомарше

Драматургия / Проза / Зарубежная классическая проза / Античная литература / Европейская старинная литература / Прочая старинная литература / Древние книги